HTML Scrolling Menu Css3Menu.com



Emerald Tablet of Hermes

This latin version of the Emerald Tablet has been supplied by Frederic Chaslin.
Back to pieces on Emerald Tablet.


Verum, sine Mendacio, certum et verissimum:
Quod est Inferius est sicut quod est Superius,
et quod est Superius est sicut quod est Inferius,
ad perpetranda Miracula Rei Unius.
Et sicut res omnes fuerunt ab Uno,
meditatione unius,
sic Omnes Res natae ab hac una Re, adaptatione.

Pater eius est Sol. Mater eius est Luna.
Portavit illud Ventus in Ventre suo.
Nutrix eius Terra est.
Pater omnis Telesmi totius Mundi est hic.
Virtus eius integra est si versa fuerit in Terram.
Separabis Terram ab Igne, subtile ab spisso,
suaviter, magno cum ingenio.

Ascendit a Terra in Coelum,
iterumque descendit in Terram,
et recipit Vim superiorum et inferiorum.
Sic habebis Gloriam totius Mundi.
Ideo fugiet a te omnis Obscuritas.
Haec est totius Fortitudinis Fortitudo fortis,
quia vincet Omnem rem subtilem,
Omnemque Solidam penetrabit.

Sic Mundus creatus est.
Hinc erunt Adaptationes Mirabiles,
quarum Modus est hic.
Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus,
habens tres partes Philosophiae totius Mundi.

Completum est quod dixi de Operatione Solis.



If you have problems understanding these alchemical texts, Adam McLean now provides a study course entitled How to read alchemical texts : a guide for the perplexed.